라틴어 문장 검색

Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 1:3)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
astipulantur assertis materni quondam puerperii tempora, quae proficiente conceptu concordantibus civium votis numerabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 1:3)
adstipulatur huic de te sententiae bonorum vel sic electus gener vel educta sic filia;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:1)
artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:1)
suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli tribunum plebei;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION